Wednesday, September 15, 2010

Illustrated: Luscinia et Accipiter


M0537 - M0538 - M0539
538. Luscinia et Accipiter. Luscinia, ab accipitre famelico comprehensa, cum se ab eo devorandam intellegeret, blande eum rogabat ut se dimitteret, pollicita pro tanto beneficio ingentem mercedem sese relaturam. Cum autem accipiter eam interrogaret quid gratiae sibi referre posset, “Aures,” inquit, “tuas mellifluis cantibus demulcebo.” “At ego,” inquit accipiter, “malo mihi ventrem demulceas. Sine tuis enim cantibus vivere; sine cibo non possum.”

Accipiter et Luscinia

Click here for a SLIDESHOW of all the Herrick images.
M0538 = Perry004. Source: Abstemius 92. This is Perry 4. Compare the fable of the fisherman and the little fish, #580.

No comments:

Post a Comment