Saturday, September 25, 2010

Illustrated: Mors et Senex

818. Mors et Senex. Senex quidam Mortem, quae eum e vita raptura advenerat, rogabat, ut paululum differret, dum testamentum conderet et cetera ad tantum iter necessaria praepararet. Cui Mors “Cur non,” inquit, “hactenus praeparasti, toties a me admonitus?” Et, cum ille eam numquam a se visam amplius diceret, “Cum,” inquit, “non aequales tuos modo quorum nulli fere iam restant, verum etiam iuvenes, pueros, infantes quotidie rapiebam, non te admonebam mortalitatis tuae? Cum oculos hebescere, auditum minui, ceterosque sensus in dies deficere, corpus ingravescere sentiebas, nonne tibi me propinquam esse dicebam? Et te admonitum negas? Quare ulterius differendum non est.”

Mors et Moriens

Click here for a SLIDESHOW of all the Grandville images.
M0818 (not in Perry)

No comments:

Post a Comment