Saturday, September 25, 2010

Illustrated: Iuppiter et Olitoris Asinus


M0768 - M0769 - English - M0770

769. Iuppiter et Olitoris Asinus. Asinus olitoris, aegre sustinens laborem quo herus eum premebat, conqueritur de eo apud Iovem; supplicat alium sibi dari. Exaudit Iuppiter; iubet figulo veneat. Mutatur herus, sed non minuitur labor; immo augescit; semper lutum, tegulae, lateres, imbrices, dorso portandae. Iterum ad Iovem; Iuppiter, oratoris importunitate victus, dat coriarium. Statim expertus eum, omnibus quos unquam habuerat longe crudeliorem, apud se lamentans dicebat, “Heu me miserum, ut omnia mihi in deterius cedunt. Nam in eum incidi dominum, qui vivo non parcit, nec mortuo; ipse enim ubi corpus meum flagris exhauserit, in fine excoriabit.”

Asinus et Iuppiter

Click here for a SLIDESHOW of all the Croxall images.

M0769 = Perry179. Source: Irenaeus 94. This is Perry 179. Compare the fable of the donkey suffering at different times of the year, #246.