843. Pastor et Lupus Familiaris. Lupus, ovium gregem sequens, nullum iis damnum inferebat. Pastor itaque primo quidem ab eo, tamquam ab hoste, sibi cavebat metuensque illum attente observabat. Deinde vero, licet continuo sequeretur, cum nihil umquam rapere aggressus esset, tunc pastor, eum custodem potius quam insidiatorem esse ratus, postquam necessitate quadam se in urbem conferre adactus est, relictis ei ovibus discessit. Tum lupus, occasione arrepta, maiorem gregis partem devoravit. Reversus inde pastor, gregisque cladem cernens, “Ego quidem digna patior,” inquit; “quid enim lupo oves credidi?”
Click here for a
SLIDESHOW of all the Harrison Weir images.
M0843 = Perry234. Source: De Furia 105. This is Perry 234. Compare the fable of the shepherd who treated the wolf as his “compadre” and left the flock in his care, #81.