Thursday, September 23, 2010

Illustrated: Gallus, Canis, et Vulpes


M0559 - M0560 - M0561
560. Gallus, Canis, et Vulpes. Canis et gallus, iuncta simul amicitia, una iter faciebant. Nocte autem adventante, cum in locum quemdam arboribus consitum pervenissent, gallus, arbore adscensa, in illius ramis consedit; canis vero, in cavo eiusdem ingressus, inferius recubuit. Nocte interim ad occasum vergente, ubi dies albescere coepit, gallus de more cantare incipit. Quem cum vulpes audisset, illuc protinus, eum vorare cupiens, accessit, stansque sub arbore, ita ipsum est adlocuta, “O avis optime, quam perutilis es hominibus! Descende, quaeso, ut simul carmina nocturna canamus, nosque ad invicem oblectemur.” Cui gallus respondens, “Amica,” inquit, “ad radices arboris propius accede, pulsa truncum, ac ianitorem voca.” Persuasa vulpes ad eum vocandum, accessit. Sed canis, repente prosiliens, eam protinus correptam dilaceravit.

Vulpes, Gallus, et Canis

Click here for a SLIDESHOW of all the Milo Winter images.
M0560 = Perry252. Source: De Furia 88. This is Perry 252. For another fable where the rooster is able to see through the fox’s tricks, see #46.

No comments:

Post a Comment