Tuesday, September 21, 2010

Illustrated: Piscatores et Lapis Ingens


M0850 - M0851 - M0852

851. Piscatores et Lapis Ingens. Piscatores verriculum trahebant, quod, admodum grave cum esset, laetabantur illi atque exsultabant, multam praedam inesse existimantes. Eo autem extracto, pisces quidem paucos invenere sed ingentem verriculo lapidem sustulere. Qua re non mediocriter contristati, non tam de piscium paucitate quam quod contraria speraverant, angebantur. Tum vero quidam ex illis, qui senior erat, “Ne doleamus,” inquit, “amici; laetitiae enim, ut videtur, tristitia soror est. Oportebat igitur nos etiam, qui tantum antea gavisi sumus, aliqua in re quoque omnino tristari.”

Piscatores et Lapides

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.

M0851 = Perry013. Source: De Furia 28. This is Perry 13. For a very different story about fishing for stones, see the story of the fox and the wolf, #68.