Saturday, September 25, 2010

Illustrated: Piscator Aquam Verberans


M0849 - M0850 - M0851

850. Piscator Aquam Verberans. Piscator in fluvio quodam piscabatur. Extensis autem retibus et fluxu comprehenso utrinque, funi alligato lapide, aquam verberabat ut pisces, fugientes incaute, in retia inciderent. Cum quidam vero ex iis qui circa locum habitabant id eum facere videret, increpabat utpote fluvium turbantem et claram aquam non sinentem bibere. Et is respondit, “Sed nisi sic fluvius perturbetur, me oportebit esurientem mori.”

Piscator Aquam Turbans

Click here for a SLIDESHOW of all the images from this edition of Croxall's Aesop.

M0850 = Perry026. Source: Eton Aesop 85. This is Perry 26. Compare the paradoxical problem of the father and his two daughters, #932.

No comments:

Post a Comment