Wednesday, September 29, 2010

Illustrated: Rubus et Arbores


M0729 - M0730 - M0731

730. Rubus et Arbores. Punica et malus arbores, de pulchritudine contendentes, in graves inimicitias et simultates inciderant, continuis sese conviciis mutuo exagitantes. Audiebat dissidentes rubus et, praeclaras arbores mutua sese lacerare ac proscindere maledicentia deplangens, accessit ad eas, modum reconciliationis si posset, positurus. “Nunquid satis,” inquit, “et plusquam satis decertatum est inter vos? Si vos, frugiferae et humano generi tam utiles, vos ipsas proscinditis, quid facient inimici vestri?” His et aliis in concordiam redeuntes, rubo gratias egerunt, inter se agnoscentes opem consiliumque vel ex humillimis et nullius momenti personis exspectari posse ac recipi, quia amicus nullus aestimandus est parvus.


Rubus et Arbores

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.

M0730 = Perry213. Source: Irenaeus 185. This is Perry 213. Compare the fable of the sheep trying to make peace between the dogs, #297.

No comments:

Post a Comment