Friday, November 5, 2010

Illustrated: Rubus et Ovis


M0728 - M0729 - M0730

729. Rubus et Ovis. Pluvia imminebat; rubus sic ovem hortatus est, “Procellam non vides? Quid restitas? Huc celeriter in meos sinus te recipe, ne vellera tua tam nitida permadescant.” Bidens, diffidere cuiquam nescia, paruit et, ut frondibus rubi densis protegeretur, inter spinosa huius bracchia se condidit. Pluviam quidem vitavit at hospitis avari beneficium pretio magno constitit; quippe nullo modo abire iam potuit, quin lanae id omne relinqueret, quod ab improbis brachiis semel apprehensum fuisset. Fabula ad patronos rapaces pertinet.

Ovis et Rubus

Click here for a SLIDESHOW of all the images in Bewick's Select Fables.

M0729 (not in Perry). Source: Desbillons 9.16 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. For other fables about the grasping bramble bush, see #402 or #728.

No comments:

Post a Comment