Thursday, September 9, 2010

Illustrated: Struthiocamelus et Gallina


M0404 - M0405 - M0406
405. Struthiocamelus et Gallina. Struthiocamelus alas quidem habet quibus in cursu ad pernicitatem adiuvatur, sed in sublime volando non extollitur. Haec sive bestia seu avis, cum forte in ardua rupe constitisset, incitabat sese ad volatum et imitari volebat reliquas volucres. Cui gallina, quae hoc conantem viderat, “Cave,” inquit, “ne volandi cupiditate etiam ingrediendi facultatem amittas.” Gallina derisa, struthiocamelus deiecit se passis alis de rupe atque ad terram pondere suo afflicta crura fregit. Fabula docet contra naturam niti oportere neminem.

Struthiocamelus Volans

Click here for a SLIDESHOW of all the Desbillons images.
M0405 (not in Perry). Source: Camerarius 268. This fable is not in Perry’s catalog, but you can find the story in the Speculum Sapientiae 2.4.