Thursday, September 9, 2010

Illustrated: Gallus et Fures


M0553 - M0554 - M0555
554. Gallus et Fures. Fures, qui se per ruinosum parietem in aedes quasdam insinuassent, cum quod auferre possent nihil reperirent, gallum forte strepentem et cantantem comprehendunt et secum asportant. Quem iugulaturi, orantur ab eo sibi ut parcant, suum enim cantum utilem hominibus esse, quos excitet de somno ad opera et laborem. Tum fures “Eo libentius,” inquiunt, “te occiderimus, qui eos suscites quorum vigilantia obstet conatibus nostris.”

Fures et Gallus

Click here for a SLIDESHOW of all the Arthur Rackham images.
M0554 = Perry122. Source: Camerarius 96. This is Perry 122. Compare the fable of the soldiers and the trumpeter, #864.

No comments:

Post a Comment