402. Vespertilio, Rubus, et Mergus. Vespertilio, rubus et mergus, inita societate, mercaturam facere decreverunt. Vespertilio itaque pecuniam a faeneratoribus mutuo sumptam contulit, itidemque rubus vestes, ac mergus aerea vasa in navi posuere, et statim e portu solvere. Ingens autem tempestas cum subinde orta esset diffractaque nave omnia periissent, vix ipsi in terram incolumes evaserunt. Hinc mergus tempore ab illo iuxta litora semper degit, inspiciens nimirum an mare aes, quod amisit, eiiciat. Sic vespertilio, creditores timens, interdiu non apparet, sed noctu tantum in pabulum exit. Rubus vero praeterteuntium vestes continuo detinet, ut suas recognoscere possit.
Click here for a
SLIDESHOW of all the Grandville images. The expression on the bramble bush's "face" is wonderful!
M0402 = Perry171. Source: De Furia 124. This is Perry 171. For another fable about the grasping bramble, see #728.