Saturday, September 11, 2010

Illustrated: Perdices et Vespae


M0529 - M0530 - M0531
530. Perdices et Vespae. Vespae atque perdices, siti olim correptae, ad agricolam quemdam se contulere et, ab eo potum petentes, summas illi pro potu gratias se relaturas pollicitae sunt, perdices quidem vineas fodere ac racemos pulcherrimos reddere, vespae vero, arva circumeundo, suis aculeis fures abigere. At rusticus “Duos,” inquit, “boves habeo, qui licet nihil promittant, omnia tamen mihi optime praestant. Potum itaque praebere melius est illis quam vobis.”

Vespae, Perdices et Rusticus

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.
M0530 = Perry215. Source: De Furia 178. This is Perry 215. For another fable about a partridge trying to strike a bargain, see #528.