Friday, October 8, 2010

Illustrated: Avarus et Invidus


M0984 - M0985 - M0986

985. Avarus et Invidus. Avarus et invidus orabant Iovem; Apollo mittitur ut eorum votis satisfiat. Qui utrique dat liberam optandi facultatem, hac conditione ut quodcumque alter petiisset, alter idipsum acciperet duplicatum. Haeret diu avarus petitque non pauca, et duplum accepit socius. Invidus tandem hoc petivit ut ipse uno privetur oculo, laetus socium mulctandum esse utroque. Avaritiam nihil satiare potest, at invidia nihil est dementius quae, dummodo alteri noceat, sibimetipsi imprecatur malum.

avarus et invidus

Click here for a SLIDESHOW of all the Barlow images.

M0985 = Perry580. Source: Barlow’s Aesop 83. This is Perry 580. For another fable about envy, see the story of the dog and the manger, #357.