Tuesday, October 5, 2010

Illustrated: Formica et Columba


M0645 - M0646 - M0647
646. Formica et Columba. Formica, sitiens, cum ad fontem descendisset ut biberet, in aquam cecidit nec multum abfuit quin misera periret. Columba quaedam, in arbore sedens, misericordia tacta, ramulum in aquam iniecit. Hunc assecuta est formica, eique innatans, mortem effugit. Paulo post adfuit auceps, qui columbae insidiabatur. Formica, ut piae columbae opem ferret, ad aucupem arrepsit et tam vehementer eum momordit ut harundines prae dolore abiiceret. Columba, strepitu harundinum territa, avolavit ac periculum incolumis evasit. Iuva et iuvabere; raro beneficium perit.

Formica et Columba

Click here for a SLIDESHOW of all the Billinghurst images.
M0646 = Perry235. Source: Yenni 5. This is Perry 235. For another story about animal gratitude, see the fable of the mouse and the lion, #208.

No comments:

Post a Comment