Tuesday, October 5, 2010

Illustrated: Gallus Callidus et Vulpes


M0556 - M0557 - M0558
557. Gallus Callidus et Vulpes. Vulpes, rustici laqueis cuius plurimas gallinas occiderat capta, rogavit gallum, a quo solo visa fuerat, ut aut cultellum quo laqueum scinderet sibi afferret, aut hero nihil diceret quoad dentibus laqueum abrupisset. Gallus, utrumque pollicitus, dominum propere adiens, narrat vulpem casse detineri. Quem, clava armatum, ad se perdendum venientem vulpes conspicata, “Infelix,” inquit, “et stulta ego, quae credidi gallum mihi fidum fore, cuius tot uxores occideram.”

Vulpes Irretita et Gallus

Click here for a SLIDESHOW of all the Herrick images.
M0557 (not in Perry). Source: Abstemius 138. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the wolf asking for help from the sheep, #305.

No comments:

Post a Comment