Wednesday, October 6, 2010

Illustrated: Gallus et Gemma


M0554 - M0555 - M0556
555. Gallus et Gemma. Gallus gallinaceus, dum armato pede sterquilinium dissipando disiicit, invenit gemmam, “Quid,” inquiens, “rem tam fulgurantem reperio? Si gemmarius invenisset, laetabundus exsultaret, quippe qui scivit pretium. Mihi quidem nulli est usui nec magni aestimo. Unum etenim hordei granum est mihi longe pretiosius quam omnes gemmae, quamvis ad invidiam micent diei opprobriumque solis.”

gallus et gemma

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images.
M0555 = Perry503. Source: Barlow’s Aesop 1. This is Perry 503. Compare the fable of the dog who found a treasure, #358.

No comments:

Post a Comment