Sunday, October 17, 2010

Illustrated: Leo et Vulpes, Socii


M0029 - M0030 - M0031
30. Leo et Vulpes, Socii. Vulpecula, apparitoris instar, operam suam locabat leoni, ita ut haec praedam indicaret, ille aggressus caperet. Quare et utrique pro dignitate qua erat, pars obtingebat. Sed vulpes, cum leoni partem invideret maiorem, venari potius ipsa voluit quam indicare. Et, aliquid e grege ovium conata rapere, primum ipsa praeda facta est venantibus. Servire tuto melius est quam cum periculo dominari.

Vulpes et Leo (de Familiaritate)

Click here for a SLIDESHOW of all the Herrick images. This is an illustration for another fable, but it works for this one, too!

M0030 = Perry394. Source: Aphthonius 20 (translated into Latin). This is Perry 394. For another fable about the lion and the fox hunting together, see #31.

No comments:

Post a Comment