Friday, August 27, 2010

Illustrated: Leo, Vulpes, et Asinus Venantes


M0030 - M0031 - M0032
31. Leo, Vulpes, et Asinus Venantes. Vulpes, asinus, et leo venatum iverant. Praedam asinum partiri leo iussit. Asinus singulis singulas partes ponebat aequales, sed leo eum dilaniavit. Tum vulpeculae negotium partiendi dedit. Haec, sapientior quam asinus, partem maximam leoni apposuit et sibi vix minimam particulam reservavit. Leo subridebat et eius prudentiam laudabat. Tandem rogavit, “Unde didicisti talem prudentiam?” Respondit vulpes, “Calamitas asini me docuit quid minores potentioribus debeant.”

Leo, Asinus et Vulpes, Socii - Osius

Click here for a SLIDESHOW of all the Osius images.

M0031 = Perry149. Source: Gallup 21. This is Perry 149. For another version of the “lion’s share,” see #16. Compare also the hypocrisy of the ruler of the wolf pack, #93.

No comments:

Post a Comment