10. Leonis Filius et Homo. Leo filio praecipiebat ne cum homine depugnaret, sed dicta eius filii animum non tangebant. Cum adolevisset, progreditur videtque in agro boves et rogat num homines sint; illi se homines esse negant, sed iugum ab homine impositum portare dicunt. Tum equum conspicatur et rogat num homo sit. “Minime,” inquit; “ego equus, sed homini servio.” Paulo post, quendam cernit in silva, ligna cuneis findentem. “Homo videris esse,” inquit; “pugnabis igitur mecum.” “Maxime,” inquit ille; “sed, quaeso te, distrahe prius hanc arborem.” Leo mox ungulas arboris fissurae incutit et dimovit ut cuneus excideret, et sic captus est. Omnibus vero viribus adhibitis, pedes de ligno retraxit ac ad suum patrem pedibus cruentis reversus est, et ait, “Mi pater, si paruissem monitis tuis, ungulas non amisissem.”
Click here for a
SLIDESHOW of all the images in Bewick's Select Fables.
M0010 (not in Perry)