781. Mercurius et Lignator. Lignator quidam iuxta fluvium suam amisit securim et plorabat. Mercurius autem, miseratus hominem, urinatus in fluvium, auream sustulit securim et an haec esset quam perdiderat rogavit. Illo vero non eam esse dicente, iterum urinatus argenteam sustulit. Illo vero neque hanc esse suam dicente, tertio urinatus illam ipsam sustulit. Illo vero hanc vere esse deperditam dicente, Mercurius, probata ipsius aequitate, omnes ei donavit. Ille sociis omnia quae acciderant narravit. Quorum unus quidam, ad fluvium profectus, suam securim consulto demisit in fluvium et, plorans, sedebat. Apparuit igitur Mercurius et illi, et urinatus similiter auream securim extulit et rogavit an hanc amisisset. Illo cum gaudio et vere haec est dicente, perosus Deus tantam impudentiam, non solum illam detinuit sed ne propriam quidem reddidit.
Click here for a
SLIDESHOW of all the Aesop 1660 images.
M0781 = Perry173. Read a
Fabula Facilis version of this fable. Source: Eton Aesop 42 (shortened). This is Perry 173. For another story that pairs a truth-teller and a liar, see #118.