Friday, October 1, 2010

Illustrated: Mercurius et Statuarius


M0785 - M0786 - M0787

786. Mercurius et Statuarius. Mercurius, scire volens quanto in pretio apud homines esset, forma hominis induta, in statuarii officinam se contulit. In qua statuam Iovis conspicatus, eum, quanti ipsa veniret, interrogavit. Cui cum statuarius drachma dixisset, risit Mercurius et “Quanti,” inquit, “hoc Iunonis simulacrum?” Pluris illo dicente, Mercurius, sua quoque statua ibi visa, maximam de se ratus, utpote nuntio Deorum lucrique praeside, apud homines rationem haberi, quanti eam venderet ab artifice petiit. Tum statuarius “Si illas emeris,” inquit, “hanc tibi auctarium dabo.” Hominem inanis gloriae studio captum fabula respicit, qui nullo in pretio est apud ceteros.

Mercurius et Statuarius

Click here for a SLIDESHOW of all the Tenniel-Wolf images.

M0786 = Perry088. Source: De Furia 243. This is Perry 88. Compare the fable about the cuckoo who wants to know what people think of his singing, #508.

No comments:

Post a Comment