Monday, March 28, 2011

Image: Mercurius et Terra


M0784 - M0785 - M0786

785. Mercurius et Terra. Iuppiter hominem et feminam cum finxisset, Mercurio praecepit ut eos in Terram deduceret locumque indicaret ubi effodientes opes plurimas reportarent. Mandata exsequente Mercurio, Terra primo quidem impediit. Ut vero Mercurius, Iovem hoc aiens mandasse, ad id coegit, “Fodiant licet,” Terra ait, “quantum libuerit; cum fletu enim et eiulatu cuncta reddent.”


M0785 = Perry102. Source: De Furia 269. This is Perry 102. For a note about the pairing of Jupiter and Mercury, see #861.

No comments:

Post a Comment