Friday, October 1, 2010

Illustrated: Olitor et Canis


M0837 - M0838 - M0839

838. Olitor et Canis. Delapsum in puteum canem olitor servare et retrahere cupiens, demisit et eodem se ipse. Canis, veritus ne descendisset sibi nocendi gratia et ut suffocaret demersum, dentibus illum petebat et morsu lacerabat. Tum saucius olitor, cum dolore, “Iure mihi,” inquit, “hoc accidisse fateor. Cur enim auctorem ipsum sibi interitus ego servare volui?”

Canis et Olitor

Click here for a SLIDESHOW of all the Croxall images.

M0838 = Perry120. Source: Camerarius 66. This is Perry 120. Compare the fable of the man taking pity on a snake, #622. Read a Fabula Facilis version of this fable.

No comments:

Post a Comment