Thursday, October 28, 2010

Image: Cuniculus et Aquila


M0176 - M0177 - M0178
177. Cuniculus et Aquila. Aquila, in altissima arbore nidulata, catulos cuniculi, qui longe illic pascebantur, in escam pullorum suorum rapuerat. Quam cuniculus blandis orabat verbis ut suos sibi filios restituere dignaretur. At illa eum ut pusillum et terrestre animal et ad sibi nocendum impotens arbitrata, eos in conspectu matris unguibus dilacerare et pullis suis epulandos apponere non dubitavit. Tunc cuniculus, filiorum morte commotus, hanc iniuriam minime impunitam abire permisit. Arborem enim, quae nidum sustinebat, radicitus effodit. Quae, levi impulsu ventorum procidens, pullos aquilae, adhuc implumes et involucres, in humum deiecit, qui, a feris depasti, magnum doloris solatium cuniculo praebuerunt. Haec indicat fabula neminem potentia sua fretum imbecilliores debere despicere, cum aliquando infirmiores potentiorum iniurias ulciscantur.



M0177 = (not in Perry). Source: Abstemius 81. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the fox and the eagle, #410.

No comments:

Post a Comment