Monday, October 11, 2010

Image: Leo Epulum Faciens


M0016 - M0017 - M0018
17. Leo Epulum Faciens. Leo epulum opipare apparateque ceteris brutis animalibus exhibebat, in quo gallinae, turdi et huiusmodi avium carnes, partim assae, partim elixae erant. Hoc cani, feli, et ceteris animalibus carnivoris gratum admodum erat. Cetera autem, quaecumque herbis hordeoque vescuntur, huiusmodi convivium ut insipidum damnabant. Fabula indicat quam difficile sit variae vulgi voluntati satisfacere.


Image Source: Peaceable Kingdom, Edward Hicks.

M0017 (not in Perry). Source: Abstemius 117. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For another fable about a mismatched feast, see the fable of the bees and the beetles, #694.

No comments:

Post a Comment