M0172 (not in Perry). Source: Abstemius 86. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the fox who betrays the donkey to the lion, #32.
Wednesday, October 27, 2010
Image: Lepus, Vulpes, et Canis
172. Lepus, Vulpes, et Canis. Vulpes, cum fugaretur a cane et iamiam esset capienda nec ullam aliam evadendi viam invenire se posse cognosceret, “Quid me,” inquit, “O canis, perdere cupis, cuius caro tibi usui esse non potest? Cape potius leporem illum (non procul enim lepus aberat) cuius carnem suavissimam mortales esse commemorant.” Canis igitur, motus consilio vulpis, omissa vulpe, leporem insecutus est, quem tamen ob incredibilem eius velocitatem capere non potuit. Paucis post diebus, lepus, conveniens vulpem, vehementer eam accusabat (verba enim eius audierat) quod se cani demonstrasset. Cui vulpes, “Quid me accusas, lepus, quae te tantopere laudavi? Quid diceres, si te vituperassem?”