Wednesday, October 27, 2010

Illustrated: Asinus Excors, Vulpes, et Leo


M0235 - M0236 - M0237
236. Asinus Excors, Vulpes, et Leo. Leo, aegrotans, vulpeculam orat sibi cibum ut inveniat. Illa abiit et ad asinum solum in prato oberrantem devenit ac inquit, “Quin mecum te confers ad tui generis animalia, quae plurima intra nemus convenere?” Asinus illam sequitur, sed leo ita fuerat morbo debilitatus ut asinum retinere non posset. Asinus elapsus in suum pratum revertitur. Redit ad eum vulpecula et vere asinum esse ait, qui leonis amatoris complexus fugerit. Asinus vulpi credit et iterum ad leonem accedit, qui eum iugulat; tum iubet vulpem carnes apparare. Vulpecula ut iussa fuerat facit, sed exemptum cor ipsa devorat. Requirenti autem leoni dicit asinum cor non habuisse. Hoc leo incredibile esse dicit. Tum vulpes “An putas,” inquit, “iterum ad te adduci hunc potuisse, si cor haberet?”

Leo, Vulpes et Asinus sine Corde

Click here for a SLIDESHOW of all the Gole images.
M0236 = Perry336. Source: Camerarius 388 (shortened). This is Perry 336. See the note to #860 for how being without a cor means being without any brains or intelligence. The fox, of course, knows not to get too close to the lion; see #25.