M0102 (not in Perry). Source: Sheppey 69 (shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Perry was not systematic in his coverage of medieval sources. This fable is not in Perry’s catalog, but compare the fable of the wolf, the pig and the piglets, #332.
Sunday, October 31, 2010
Image: Lupus et Sus
102. Lupus et Sus. Lupus esuriens ivit per silvam, quaerens praedam suam, et invenit suem cum porcellis suis. Lupus dixit, “Bona domina, multum esurio; da mihi unum de porcellis tuis ad ientaculum.” Cui sus, “Amice, concedo quod petis, sed non est adhuc tempus edendi. Audistine hodie missam?” Cui ille, “Non audii.” Et sus, “Provectae enim aetatis es et debes aliquid audire de Deo priusquam comedas. Vocabo enim sacerdotes et clericos et audies officium, et interim parabitur ientaculum tuum.” Et lupus, “Annuo.” Sus igitur, ingrediens silvam, incepit clamare more suo, et statim venerunt omnes apri, sues, porci et porcelli qui fuerunt in silva ad clamorem eius et, invenientes lupum, suis morsibus miserrime dilaniaverunt, ita quod, vix vivus, evadens dixit, “Non fuit haec missa, sed miseria.”