Tuesday, November 2, 2010

Image: Lupi Bonum Facientes


M0102 - M0103 - M0104
103. Lupi Bonum Facientes. Duo lupi sibi invicem occurrerunt et coeperunt agere inter se quod homines naturaliter lupos odiunt et eos inclamant, etiam cum nihil mali eis facere intendunt. Et dixit unus, “Homines numquam viderunt nos aliquid boni facere. Sed, si semel viderint nos benefacere, credent deinceps similiter nos facere velle. Exeamus foras de hoc nemore et adiuvemus eos manipulos colligere.” Egressi ergo de silva, in campum venerunt et collegerunt manipulos, sicut condixerant. Nec mora; statim ut viderunt homines lupos in agro, clamore valido sunt eos insecuti. Admirati sunt lupi et dixerunt, “Quid sibi vult hoc, quod nos inclamant isti, cum non malum sed bonum ipsorum moliamur? Redeamus ergo et sicut consuevimus agamus. Sive enim bonum, sive malum fecerimus, homines semper habebunt nos exosos.”



M0103 = Perry676. Source: Romulus Anglicus 65 (shortened). This is Perry 676. For a fable about the bear trying to do good, see #137.