93. Lupus Imperator et Asinus. Lupus quidam, qui lupis ceteris imperabat, legem olim tulit ut praedam, quam unusquisque caperet, in medium conferret et ceteris impertiretur. Asinus, his auditis, iubam quatiens atque subridens, “Egregie quidem,” ait, “O luporum imperator, pronuntiasti. Sed praedam quam tu heri cepisti, quinam tuo in cubili ut ea solus vesci posses, clanculum reposuisti? Agedum, adfer huc illam ut ceteris dividatur.” Ad haec lupus, stupore perculsus, legem protinus abrogavit. Fabula demonstrat quod qui leges definire videntur, ea quae definivere atque iudicavere, ipsi plerumque minime observant.
Here is an illustration for the story (
image source) showing a wolf lurking by his cave.
M0093 = Perry348. Source: De Furia 111. This is Perry 348. Compare the hypocrisy of the lion’s share, #16 or #31.