121. Simia, Apothecae Custos. Quidam habebat simiam in apotheca sua, ita sagax quod nullus aliquid furari poterat, simia quin videret. Mercator quidam dixit domino apothecae quod vellet aliquid furtivo subtrahere de apotheca, non obstante simia. Pactum faciunt pro certa pecunia. Mercator apothecam intravit, signa coram simia faciens, modo os aperiendo, modo nasum recurvando, modo oculos cum duobus digitis claudendo. Simia autem, sic etiam volens facere, oculos cum duobus digitis claudebat et medio tempore mercator pecuniam auferebat. Dominus vero, videns quod simia sic decepta erat, eam percutit. Altera vero die, iterum mercator in apothecam intravit, volens simiam eodem modo decipere oculos cum duobus digitis claudendo. Hoc videns simia, econtra oculos cum duobus digitis fortissime aperiens, quod secundario non posset decipi mercatori indicabat.
Image Source: A medieval monkey wearing a chain.
M0121 = Perry643. Source: Odo Appendix 3, Fable 13 (shortened). This is Perry 643. For other fables about the monkey as a mimic, see #122 or #123.