66. Vulpes et Lupus in Lardario. Lupus obviavit vulpi, dicens ei, “Magnam famem habeo, nec scio ubi quicquam praedari potero.” Cui vulpes, “Si vis me sequi, satis abunde reficiemur.” Respondit lupus, “Libenter sequar. Eamus citius, quia fames me cruciat.” Duxit igitur eum vulpes ad lardarium, et intrat prius ipsa per quoddam foramen, et lupus post eam, sed cum magna angustia, quia foramen erat valde strictum. Invenerunt magnam copiam carnium et piscium. Vulpes vero, memor stricti foraminis per quod oportebat eam reverti, moderate sumpsit. Lupus quidem ingrossavit se ad plenum. Auditur interim tumultus a familia, et veniunt famuli cum canibus et fustibus; intrant lardarium. Vulpes autem hoc audiens fugit ad foramen et exivit. Lupus vero, volens exire nec valens prae ventris grossitudine, capitur, fustigatur, et canum dentibus discerpitur.
M0066 (not in Perry). Source: Sheppey 50 (shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Perry was not systematic in his coverage of medieval sources. Compare the classic Aesop's fable where the fox herself trapped by her own swollen belly, #34.