Thursday, October 28, 2010

Image: Vulpes, Lupus, et Pisces


M0066 - M0067 - M0068
67. Vulpes, Lupus, et Pisces. Lupus obvians vulpi ait, “Compater, unde venis?” Et vulpes, “Pisces optimos cepi et sufficienter comedi.” Quaesivit lupus, “Quomodo cepisti?” Ait vulpes, “Caudam in aquam posui, diu tenui, pisces caudae adhaeserunt et traxi eos ad terram et comedi.” Et lupus, “Numquid sic ego pisces capere possum?” Ait vulpes, “Optime poteris, cum sis fortior quam ego.” Perrexit ergo lupus festinanter et caudam in aquam posuit et diu tenuit donec esset congelata. Post longam moram, voluit caudam extrahere, credens quod multitudo piscium ei adhaereret, sed non potuit propter gelicidium quod caudam tenuit. Detentus est ibi usque mane et venerunt homines et lupum fere usque ad mortem fustigaverunt. Et cum vix evasisset, maledixit compatri suo, qui pisces sibi promisit et verbera et vulnera persolvit.



M0067 = Perry625. Source: Odo, Fable 74 (shortened). This is Perry 625. For the story of a monkey who goes fishing, see #123.

No comments:

Post a Comment