M0071 = Perry638. Source: Odo Appendix 1, Fable 17 (shortened). This is Perry 638. Compare the fable of the mule and his name, where it is instead the wolf who gets kicked, #254.
Thursday, October 21, 2010
Image: Vulpes, Lupus, et Asini Privilegium
71. Vulpes, Lupus, et Asini Privilegium. Leo edixit ut omnia animalia coram eo comparerent et, illis congregatis, petiit si quis abesset. Asinus vero aberat, in quodam prato viridi et delectabili se depascens. Pro quo producendo, lupum tamquam fortem et vulpem tamquam prudentem transmittebat. Qui, accedentes ad asinum, sibi nuntiarunt ut, more aliorum, coram domino suo compareret. Asinus respondens dixit se tali privilegio tutum, quod ab omnibus edictis exemptus fuerat. Nuntii petierunt ut eius privilegium legerent, quod asinus concedebat. Altercatione quidem exorta inter lupum et vulpem quis eorum legeret, sors cecidit super vulpem, quae privilegium sibi demonstrari petiit. Cui asinus dixit, “Sub pede dextro lege confidenter.” Asinus sic vulpis accedentis oculos percutiendo avulsit. Unde lupus praecavens dixit, “Qui clerici probantur peritiores, non sunt in opere cautiores.”