Monday, November 8, 2010

Illustrated: Canis Vetulus et Magister


M0376 - M0377 - M0378
377. Canis Vetulus et Magister. Canis venaticus, qui quondam velocitate ceteris praecelluit et magno erat olim usui et emolumento hero, iam longaevus et imbellis, fortuito cervum persequebatur et apprehensum, dentibus privatus, mox demisit. Quem iratus herus verbis et verberibus increpabat. Cui canis, “O dure et severe mihi magister, qui multifaria mea merita tam male pensitaveris!”

canis vetulus et magister

Click here for a SLIDESHOW of all the Barlow images.
M0377 = Perry532. Source: Barlow’s Aesop 64. This is Perry 532. Compare the fable of the donkey and his ungrateful master, #244.

No comments:

Post a Comment