Friday, May 13, 2011

Image: Canis, Herus, et Cibus


M0375 - M0376 - M0377
376. Canis, Herus, et Cibus. Canis acer, fidelis, et strenuus domum herilem bene ab omni fure tutam praestabat. Quapropter herus ipsi maximas laudes ultro tribuebat et palpationes et blanditias saepius affatim impertiebat occurrenti, at cibos dabat manu parcissima. Ergo custos miser clamitat et hero obiicit se non ali blanditiis, neque corpus macrum recreari laudibus; se his carere posse, solidius modo aliquid tribueret quo famem repelleret; nil se obstiturum quin cetera omitteret. At ille, iocans, questus iustos elusit, famelico blandiens multo magis quam prius; benevolentiam inanem effudit, sed victum dedit nihilo liberalius. O dives, pauperi largire quibus indiget! Benignus non es, si das quae hunc nihil iuvant.



M0376 (not in Perry). Source: Desbillons 12.17 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the neglected parrot, #551, or the neglected goldfinch, #552.