Monday, November 1, 2010

Illustrated: Cerva, Hinnulus, et Sagittarius


M0153 - M0154 - M0155
154. Cerva, Hinnulus, et Sagittarius. Cerva, dum esset in pascuis, coepit instruere hinnulum suum. Interim accidit quod venatorem obvium habuerunt, et illa dixit, “Hic est ille, quem te oportet maxime timere.” Cui ille, “Ego quidem eum novi. Sed timendus non est, quia ipsum pavidum esse vidi. Consideravi enim quod, cum de equo descendit, ipsum inter nos medium statuit quia nos expavit. Perpendo etiam timorem ipsius ex hoc quod quasi latitando vadit, densissimis se rubis immergens. Sed quid est hoc quod manu gerit?” Mater ait, “Lignum hoc curvum valde pericolosum est et illud quod in media corda tenetur maxime timendum.” Cui parvulus, “Si adeo periculosa sunt, cur ea toto conamine trahit ad se?” Inquit mater, “Quanto magis ea ad se traxerit, tanto citius ad nos perveniet.”

Cervus et Hinnulus

Click here for a SLIDESHOW of all the Harrison Weir images from "Favorite Fables."

M0154 = Perry678. Source: Romulus Anglicus 69 (shortened). This is Perry 678. For another story about the human archer, see #11.