Monday, November 1, 2010

Image: Cerva, Leo, et Pastor


M0157 - M0158 - M0159
158. Cerva, Leo, et Pastor. Cervam insequebatur leo. Illa fuga evadit densoque quodam abdit se in nemore. Leo vero qui quantum robore cervam vincit, tantum velocitate a cerva vincitur, nemus adit quaeritque ex pastore sicubi latitantem vidisset cervam. Negat pastor simulque manu protensa locum ostendit, atque ita cervam miserrimam invadit leo. Vulpecula autem, “Nae tu,” inquit pastori, “imbellis simul improbusque es: coram leone quidem imbellis, improbus vero in cervam.”



M0158 (not in Perry). Source: De Furia 399. This fable is not in Perry’s catalog, although it is clearly a variation on the story of the animal seeking refuge from a human hunter, #83.

No comments:

Post a Comment