Tuesday, November 23, 2010

Image: Asinus Somnians


M0249 - M0250 - M0251
250. Asinus Somnians. Asinus arcte dormiebat; mihi credetur, nam quis arctius asino dormire solet? Sed et ille somniabat, et iam sibi videbatur asinus non esse, at animal sagax, at homo! Vicibus his obeundis, quas miseras ipse tamdiu obivit, nunc herus imperiosus alios exercet et asinos prae se agit, flagello caedens, et “O stupidum genus,” ait, “et pravum et indocile! Quam gravis hominum conditio, quos his animalibus regendis studere oportet!” Dum hoc modo superbit, agaso fuste nodoso stertentem excitat. Fabula asinis bipedibus multis convenit.



M0250 (not in Perry). Source: Desbillons 15.4 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Aubert as his source. Compare the fable of the dream of the oxen, #285.

No comments:

Post a Comment