Sunday, November 7, 2010

Image: Muli et Dominus Stultus


M0250 - M0251 - M0252
251. Muli et Dominus Stultus. Stultus, cursum olympiacum certamine vincere posse putans, ad hoc mulos emit geminos. Quibus pabula larga studiose praebens, putabat eos ad cursum promptos fieri posse. Tempus cursus erat; bigam conscendit et mulos ambos exagitat, stimulis suppositis. Sed quo plus properat, hoc plus animalia tardant, et pigra probant quo patre progenita sint. Cursores alii iam metam prope attigerant; hic vix adhuc coeperat via recta ire. Turba circumstans cachinnum magnum attollit et stultum caeno atque luto stercorat. Ille tandem fugiens mulos suos acriter caedebat ut turbam evadere posset. Tunc unus illorum ait, “Rustice pessime, cur nos pati cogis flagella dura quae tu meruisti? Numquid, cum nos emisti, non nosti nos asino genitos, natura pigro?”



M0251 (not in Perry). Source: Nequam 11 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Perry was not systematic in his coverage of medieval sources. For a story about a more successful Olympic attempt by a rural athlete, see #824.