Sunday, November 7, 2010

Image: Bos et Iuppiter


M0281 - M0282 - English - M0283

282. Bos et Iuppiter. Ferunt, initio, bovem creatum sine cornibus, adeo ut sui iuris et iugi expers vagaretur per campos, erecta cervice. Sed ubi vires suas sensit, nulli paene animalium mole corporis aut viribus cedens, exarmatum se esse indoluit. Ergo, supplex, a Iove petiit sibi dari cornua. Annuit Iuppiter votis eius cornuaque hinc et inde capiti inseruit. Sed novae felicitatis gaudio et usu non diu potitus est. Nam cum antea non haberet unde capi et ligari posset, natis cornibus comprehensus et ligatus, iugo addictus est et arandae terrae mancipatus. Quo sub onere deinceps ingemiscit deperditam libertatem; optimum esse sentiens, si creatura se Dei arbitrio committat, et nil ab eo petat, quam quod eius beneplacitum est voluntati.



M0282 (not in Perry). Source: Irenaeus 16. This fable is not in Perry’s catalog; it is based on Abstemius 173, and Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the camel asking for horns, #143.