Sunday, November 7, 2010

Image: Equi Saltantes


M0273 - M0274 - M0275
274. Equi Saltantes. Sybaritas in Italia luxuriae nimium addictos fuisse ferunt, et reliquarum rerum studium negligentes ignorasse, et vitam in otio et sumptuoso luxu transegisse. Equi eis instituti erant ut inter epulas ad tibiarum numeros saltarent. Quod cum scirent Crotoniatae et bellum adversus eos gererent, tubam et omnem vehementiorem et adhortatorium ad arma sonum silere iusserunt. Tibiam vero et tibicines secum in acie adducto, cum iam intra sagittae ictum ab hoste abessent, numeros saltationi aptos canere praeceperunt. Quibus auditis, Sybaritarum equi, saltationis domesticae memoria, tanquam in mediis versarentur conviviis, excussis sessoribus, saltare et tripudiare coeperunt, et, confuso Sybaritarum ordine, stragis et cladis causa suis fuerunt dominis.



M0274 (not in Perry). Source: Aelian, Animalia 16.23 (shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Perry did not use Aelian as a source. Compare the fable of the dancing monkeys, #125.