Sunday, November 7, 2010

Image: Equa, Pullus, et Homo


M0269 - M0270 - M0271
270. Equa, Pullus, et Homo. Dum quidam veheretur equa gravida, enixa est pullum. Qui cum statim cursum matris esset secutus, celeriter fatigatus, sic allocutus est vectorem matris, “Vides me infirmum et ineptum ad iter faciendum. Scias ergo me continuo periturum, si hic relictus fuero. Si me hinc sustuleris, eoque duxeris ubi ali possum, adultus postea te veham.”



M0270 = Perry401. Source: Syntipas 45 (translated into Latin). This is Perry 401. For a different story of how the horse gave himself into the man’s hands, see #269.

No comments:

Post a Comment