Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Equus et Venator


M0268 - M0269 - M0270
269. Equus et Venator. Equus et cervus inimicitias habebant inter se. Equus sese ad venatorem contulit et ait, “Est cervus mirabilis, quem si venabulo poteris transfigere carne abundabis. Tu vero, super me sedens, cum secutus fuero, venabulo manu tua excussa; cervo occiso, gratulabimur ambo.” Hoc dicto, venator, super equum sedens, cervum de loco movit sagittis et incursu. Cervus in saltum cursu veloci illaesus evasit. Equus vero, cum se sudore fatigatum videret, sic dixisse fertur, “Descende et solito more transige vitam tuam.” Cui contra sessor desuper, “Non habes,” inquit, “potestatem currendi, qui frenum in ore habes, nec saltum dare potes, quia sella te premit. Si calcitrare volueris, flagellum in manu teneo.” Illos increpat haec fabula qui, cum voluerint alios nocere, se potius subiugant.

Cervus, Equus et Homo

Click here for a SLIDESHOW of all the Brant images. I really like the way the artist conveys how intense the conflict was between the stag and the horse! The stag is really pushing the horse into an alliance with the man, at such a high cost to the horse.

M0269 = Perry269. Source: Vienna Romulus 70 (shortened). This is Perry 269. Compare the fable of the monkey in chains, #129.

No comments:

Post a Comment