Saturday, November 6, 2010

Image: Lupus et Nauta


M0073 - M0074 - M0075
74. Lupus et Nauta. Lupus, in aliam regionem transiturus, venit ad fluvium et nautam rogavit ut ipsum in navicula sua transportaret; “Dabo,” inquit, “quod volueris; tantum me recipiat navis.” Iussus est ergo intrare, et navis soluta est a litore. Tunc ait lupus homini, “Dic modo quid mercedis tibi daturus sum.” “Tria vera,” inquit, “mihi dicas pro pretio.” Placuit hoc lupo, et statim unum protulit: “Bene facit, qui benefacit.” Post haec, medio iam in flumine transito, protulit secundum: “Qui sic non facit, peius facit.” Homo exegit tertium. Cui lupus, “Tertium non habeo prae manibus, sed interim quod litori approximamus, inde cogitabo.” Illis ergo prope litus factis, lupus saltu se de nave extulit et, in sicco constitutus, “Quidquid boni perverso fit,” ait, “perditum est ex integro.”


(image source: a medieval wolf)

M0074 = Perry687. Source: Romulus Anglicus 121 (shortened). This is Perry 687. For another story of “three true things,” see #72 or #543. Compare also the fable of the fox as passenger, #73.

No comments:

Post a Comment