Saturday, November 6, 2010

Illustrated: Simiae Saltantes


M0124 - M0125 - M0126
125. Simiae Saltantes. Rex quidam Aegyptius aliquot simias instituit ut saltarent. Ut enim nullum animal ad figuram hominis propius accedit, ita nec aliud hominem melius imitatur. Vestibus igitur ornatae pulchris saltare solebant. Diu miris modis placebat spectaculum, donec e spectatoribus facetus quidam nuces in medium abiecit. Ibi statim simiae, simul atque nuces vidissent, oblitae saltandi, dilaceratis vestibus, non sine maximo spectatorum risu, pro nucibus inter se pugnabant.
Simia Saltans

Click here for a SLIDESHOW of all the Arthur Rackham images.
M0125 = Perry463. Source: Stoddart p. 125. This is Perry 463. Compare the fable of the dancing horses, #274, or the mouse carrying a candle, #398. For another story about a dancing monkey, see #116, #145, or #242. Read a Fabula Facilis version of this fable.