Wednesday, November 17, 2010

Image: Mus, Mustela, Vulpes, et Lupus


M0209 - M0210 - M0211
210. Mus, Mustela, Vulpes, et Lupus. Mus furtim nucem rapuerat et, cum ad cavum rediret, ea dape belle refectus, mustela hunc adspicit, persequitur, capit, comestque. Sed mox irruens vulpes ipsam necat et pariter mandit. Lupus famelicus hanc denique apprehendit et simul vorat vulpemque mustelamque muremque et nucem. Fabella indicat latrones potentiores saepe scelere latrunculorum frui.



M0210 (not in Perry). Source: Desbillons 12.32 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Le Brun as his source. For another “chain” story, see #697.

No comments:

Post a Comment