Monday, November 8, 2010

Image: Mus Uxorem Quaerens


M0211 - M0212 - M0213
212. Mus Uxorem Quaerens. Mus, cum vellet nubere, filiam Solis sibi sponsam expetiit, utpote qui de alto genere suum instituere intendebat coniugium. Cui ait Sol, “Ostendam tibi potentiorem me, Nubem scilicet, qui radios meos saepissime abscondit.” Venit igitur ad Nubem. Cui Nubes respondit, “Ostendam tibi potentiorem me, Ventum scilicet, qui me dissipat et dividit in diversas caeli plagas.” Venit ergo ad Ventum, qui respondit, “Murus me valide resistit et impetus meos sustinet.” Venit ergo ad Murum et dicit, “Da mihi filiam tuam.” Cui respondit Murus, “Ostendam tibi cui ego resistere non valeo: Mus, qui me perfodit. Aptiorem tibi nuptam quam filiam Muris numquam invenies.” Sic fit de illis qui parem sibi nullum existimant; dum naturam suam fallere cupiunt, nolentes in eandem recidunt.



M0212 = Perry619. Source: Romulus Anglicus 116 (shortened). This is Perry 619 and it also appears in the Panchatantra tradition. In a variation (Hervieux IV p. 386), a cat shows up at the wedding feast and eats the newly married couple. For the mouse who wanted to marry a lion, see #209.


No comments:

Post a Comment