Monday, November 8, 2010

Image: Boves Somniantes


M0284 - M0285 - M0286
285. Boves Somniantes. Bubulcus, stabulum ingressus, boves laetitia exsultantes aspexit. Interrogavit igitur eos quaenam esset causa laetitiae. Cui illi “Speramus,” inquiunt, “hunc diem absque labore in laetissimis pascuis nos esse ducturos.” “Quid vos,” inquit bubulcus, “ut ita credatis induxit?” “Illa,” inquiunt, “fore somniavimus.” “Nolite,” ait bubulcus, “huiusmodi somnio fidem adhibere, quod falsum esse deprehendetis. Ego enim somniavi vos hodie araturos; hominum enim somnia quam brutorum veriora esse consueverunt.” Fabula indicat nihil mortalium spe esse fallacius.



M0285 (not in Perry). Source: Abstemius 197. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the donkey’s dream, #250.